# Vita Caesaris 1.1.54-55

Xylander, Vita Caesaris, 1.1.54 to 1.1.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.54

LV. Enimuero ut rediit Romam Caesar ex Africa, primo uictoriam suam apud populum uerbis iactauit, predicans se tantum telluris subegisse, unde quotannis in publicum ducenta millia Atticorum medimnorum frumenti essent reditura, olei librae ter millies millenae. (2) Triumphos deinde duxit, Aegyptiacum, Ponticum, Africanum, hunc quidem non de Scipione, sed de Iuba rege scilicet, cuius etiam filius Iuba, puer admodum, in pompa tum ductus est, beatissimus eius captiuitatis nomine, qui per eam ex Numida atque barbaro eo deductus est, ut inter doctissimos Graecorum scriptores numeretur. (3), Secundum triumphos militibus amplissima dona dedit, populumque epulis et spectaculis recreauit. Totum populum epulo excepit tricliniorum uiginti duobus millibus, et in honorem filiae Iuliae dudum mortuae gladiatorum et naumachiae spectacula edidit. Post haec populi recensio facta est et numerata sunt hominum centum quinquaginta millia, quum priori censu trecenta uiginti millia essent relata. Tantam ciuile bellum calamitatem inuexit, tantamque populi partem pessumdedit, ut ceteras reliquae Italiae et prouinciarum clades taceam. LVI. His omnibus perfectis consul quartum factus in Hispaniam contra filios Pompeii profectus est, qui iuuenes etiamnum aetate, admirandae tum multitudinis copias contraxerant, audaciamque imperio non indignam prae se ferebant; unde Caesar in summum deductus est discrimen. (2) Magnum ad urbem Mundam proelium depugnatum est. Quo in proelio Caesar quum pelli suos uideret et aegre resistere, per ordines et arma discurrens uociferatus est ad milites : Ecquid uos pudet? quin uos imperatorem uestrum corripitis et in manus puerorum traditis? Tandem magno conatu hostes fudit, et super triginta millia occidit, amissis suorum mille praestantissimis uiris. Discedens quidem a pugna suis dixit, se de uictoria saepe, tunc uero primum de uita sua dimicasse. Pugnatum est autem Liberalibus, quo die etiam Pompeius Magnus traditur ad bellum exiisse ante quadriennium. De filiis Pompeii iunior effugit ; maioris caput paucis post diebus Didius attulit. (3) Ultimum hoc bellorum a Caesare gestorum fuit. Triumphus autem ab eo bello apud Romanos summam commouit indignationem. Minime enim probabatur eum non exteris ducibus, aut barbaris regibus deuictis, sed optimi Romanorum calamitatibus icti genere et liberis exstirpatis, per triumphum patriae infortuniis insultare, iisque se rebus iactare, quas sola necessitas apud deos hominesque excusare possit, augebatque rei indignitatem, quod antehac neque nuntium neque literas publicas de ulla bello ciuili parta uictoria miserat, uerecundia gloriam tegens.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
