# Vita Caesaris 1.1.65

Xylander, Vita Caesaris, Vita Caesaris. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.65

LXVI. Verum huiusmodi res etiam casu euenire possent. Eo autem in loco, ubi senatus est habitus et caedes peracta, Pompeii statua posita erat, ipsaque illa curia ab eodem Pompeio olim dedicata et ornamenti causa theatro adiecta, demonstrauit numine quopiam auctore uiamque quasi praeeunte ibi rem perpetratam fuisse. Itaque ergo Cassius etiam, tametsi ab Epicuri opinionibus haud abhorrens, fertur ante factum ad statuam Pompeii respexisse, tacitusque eum inuocasse, scilicet instante iam facinoris tempore animo diuinitus concitato, atque ea perturbatione prioribus sententiis excussis. (2) Antonium, Caesari fidum et robustum hominem, extra curiam Brutus Albinus detinuit, iniecto studiose longiori sermone. Caesare ingresso senatus assurrexit honoris causa, Bruti socii partim post sellam eius circumstiterunt, partim obuiam iuerunt, scilicet Tullio Cimbro pro fratre exsule deprecanti adfuturi, et usque ad sellam comitati sunt, preces suas pro eo interponentes. Postquam consedit Caesar, et preces eorum repudiauit, acriusque urgentes singulatim obiurgauit, Tullius togam eius utraque manu conprehensam a collo detraxit: quod signum erat inferendarum Caesari manuum datum. Tum primus ei Casca pugione secundum ceruicem uulnus inflixit neque letale neque graue, nimirum initio magni facinoris consternatus; itaque Caesar obuertit se et arrepto pugione exclamauit Latinis uerbis, Scelerate Casca, quid agis? simul Casca Graeco sermone : Frater, auxiliare mihi. (3) Hoc facto initio, qui non erant coniurationis conscii, ita sunt obstupefacti, ut neque fugere, neque opitulari, neque omnino uocem ullam edere auderent; coniurati gladium unusquisque suum strinxerunt. Ita Caesar circulo armatorum inclusus, et quocumque faciem conuerteret, ictibus occurrens in ferrumque offendens uultui oculisque intentatum, ferae instar inter manus omnium inuoluebatur : omnes enim oportuit participes caedis eius fieri, ideoque unum etiam uulnus ad inguen ei Brutus imposuit. (4) Perhibent Caesarem, quum reluctatus aduersus ceteros esset, uociferansque corpus hinc inde iactasset, ut uiderit Brutum gladium nudasse, toga caput obnupsisse, ac se siue fortuito, siue compulsum eo a percussoribus demisisse ad basin statuae Pompeianae. Et hanc caedes ista cruore oppleuit, ut uideri possit ipse Pompeius supplicio inimici astitisse sub pedes eius collapsi, ac prae multitudine uulnerum calcitrantis. Viginti enim ac tria uulnera accepit, et multi, dum in unum corpus tot plagas ingerunt, sese mutuo consauciarunt.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
