Latin
Vita Caesaris
Xylander, Vita Caesaris 1.1.68
Not analysed yet
LXIX. Mortuus est Caesar annos natus quinquaginta sex, quattuor post Pompeii obitum haud pluribus annis, quum uixdum potentiam et imperium, quod per omnem uitam ac tot pericula quaesiuisset, adeptus, nullum eius fructum, nisi nomen solum et inuidiosam gloriam apud ciues percepisset. Magnus tamen ille genius, qui uiuenti adfuit, mortuum quoque caedis ultor persecutus est, auctores eius terra marique agens et inuestigans eo usque, dum nemo eorum superesset, sed quicumque in facinoris partem uel facto uel consilio uenissent, poenas dedissent. (2) Ex iis quae hominibus euenerint, maximam Cassii casus admirationem meretur. Is enim uictus apud Philippos, eodem, quo Caesarem, gladio sese peremit. De ostentis diuinitus factis, cometa ingens, qui septem noctes a morte Caesaris splendidus apparuit, octaua euanuit, et solis obscuratio, qui totum ilium annum pallido et nihil rutilante circulo ortus est, imbecillumque a se et tenuem diffudit calorem, ita ut aer ob defectum eius a quo discernitur et temperatur caloris caliginosus grauisque fuerit, ob eiusque frigiditatem fruges non satis percoctae maturataeque. exstiterint. Maxime autem omnium Bruto ostentum factum demonstrauit, Caesaris caedem diis displicuisse. Exercitum enim Abydo in oppositam continentem traiecturus, quum in tentorio more suo non dormiens (3) (nemo enim, ut perhibent, imperator illo minus dormitauit, aut plus uigiliae temporis impendit), sed futura secum animo prospiciens quiesceret, uisus est sibi apud fores strepitum quendam exaudire, respiciensque lucerna iam deficiente terribilem imaginem uiri inusitatae magnitudinis horrendaeque forma uidit. Perterritus primum, ut nihil agere aut loqui, sed tacite astare lecto sensit, percontatus est :ecquis esset. Respondit ei umbra: Sum tuus, Brute, malus genius; apud Philippos me uidebis. Et Brutus tum constanti animo : Videbo, inquit; statimque recessit spectrum. (4) Postea temporis apud Philippos cum Antonio et Caesare congressus, priori proelio hostes a sua parte fudit et insecutus eos, castra Caesaris diripuit. Iterum pugnaturo spectrum idem noctu occurrit, tacitum tamen; itaque intelligens fato se urgeri, coniecit se ipsum in pugnae discrimen. Neque tamen in proelio cecidit, sed fusis suis in praeruptum quendam confugit locum, nudoque pectore in gladium incubuit, et quodam ex amicis, ut traditum est, ictui uehementiam addente mortuus est.