# Vita Caesaris 1.1.7-8

Xylander, Vita Caesaris, 1.1.7 to 1.1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.7

[VII. Interim Metello pontifice maximo uita defuncto, quum id sacerdotium Isauricus et Catulus, clarissimi uiri et in senatu principes, peterent, nihil territus Caesar ipse quoque in comitiis idem ambiit, et quum paria utrinque studia uiderentur, Catulus, quo maiore esset dignitate praeditus, eo magis euentum rei incertum metuens, grandem pecuniam Caesari per internuntios obtulit, si a petitione desisteret. Respondit Caesar etiam maiore aeris alieni onere sibi contracto, se certaturum. Comitiorum die matrem eum cum lacrimis ad fores persequentem quum salutasset : Hodie, inquit, mater, filium tuum aut pontificem maximum aut exsulem uidebis. Vicit tamen in suffragiorum certamine, senatuique et optimatibus metum incussit, quod ad extremum audaciae populum producturus uidebatur. (2) Itaque Piso et Catulus Ciceronem incusabant, qui Caesari opportunam se opprimendi ansam praebenti pepercisset in coniuratione Catilinaria. Catilina enim, quum non mutare, sed euertere rempublicam et omnia confundere statuisset antequam totum ipsius consilium detegeretur, leuioribus quibusdam indiciis proditus profugerat, Lentulo et Cethego coniurationis exsecutoribus in urbe relictis, quibus utrum uirium aliquid fiduciaeque fecerit Caesar, non satis constat. His quidem in senatu conuictis, quum Cicero consul de supplicio iis irrogando sententias singulorum quaereret et ad Caesarem usque omnes morte mulctandos dixissent, Caesar orationem, quam fuerat ante meditatus, habuit : neque moris Romani neque iustum sibi uideri, indicta causa, idque non postulante extrema necessitate, uiros dignitate et genere illustres interficere; placere ut in urbes Italiae arbitrio Ciceronis electas diuisi in custodia teneantur, donec Catilina debellato senatus per otium de causis singulorum cognoscere ac statuere queat. [VIII. Haec sententia quum humanitatem prae se ferret, et oratione facunda esset confirmata, tantum ualuit, ut non modo qui post Caesarem dixerunt, ei subscriberent, sed et quidam eorum qui ante responderant, suis retractatis ei accederent, eo usque dum ad Catulum et Catonem peruentum est. (3) Hi quum Caesaris orationem magno studio refellerent et Cato simul etiam suspicionem ei impingeret, coniurati isti ad necem traditi sunt. ln Caesarem uero senatu egredientem multi eorum iuuenum qui Ciceronem stipabant, nudatis gladiis irruerent, sed eum et Curio fertur toga sua circumdata eduxisse, et ipse Cic�ro respicientibus ad se iuuenibus renaisse, siue quod populum metueret, siue quod iniustam eam caedem putaret. (3) Hoc si uerum sit, equidem miror a Cicerone in libro de consulatu suo omissum. Vitio sane ei post datum est, quod occasione contra Caesarem oblata optima usus non esset, metu populi, qui incredibili studio Caesarem defenderet. Nam et paucis post diebus, quum in senatum is diluendarum suspicionum causa uenisset, ac tumultibus exciperetur aduersis et senatus solito diutius consedisset; magno cum clamore multitudo curiam circumstetit, missum fieri Caesarem postulans. (4) Itaque Cato seditionem pauperum praesertim (hi enim Caesare freti totam multitudinem incendebant ) metuens, senatui persuasit, ut singulis mensibus plebi frumentum diuideretur : qua ex re caeteris sumptibus accessit trecenties sestertium in singulos annos. Id quidem factum magnum in praesentia terrorem auertit haud dubie maximamque Caesaris copiarum partem aueliit ac dissipauit, cum is ob praeturam, quam tum idoneo sibi tempore erat gesturus, terribilior uideretur.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
