# Vita Caesaris 1.1.9-10

Xylander, Vita Caesaris, 1.1.9 to 1.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.9

[IX. Sed nihil in eo tumultuose actum, uerum sed domus Caesaris aduersa fortuna laesa est. P. erat Clodius patricio genere natus, opibusque et facundia clarus, libidine autem, audacia et impudicitia nemini nequissimo socundus. Is Pompeiam Caesaris uxorem deperibat, cui ne ipsi quidem uoluntas deerat. Sed et gynaeceum accurate custodiebatur et Aurelia Caesaris mater, honesta matrona, nurum ubique comitans, difficilem et periculosum congressum eorum effecit. (2) Colitur Romae dea, quam Bonam appellant, ut Graeci Muliebrem. Hanc Phryges Midae regis matrem fuisse putant, Romani Nympham Dryadem, Fauni uxorem, Graeci de nutricibus Bacchi unam, eam scilicet quam nominari nefas est. Itaque apud hos quum sacra ei fiunt, uitium palmitibus scenae tectae gestantur, et secundum fabulam draco sacer apud Deam collocatur. Quum ea sacra peraguntur, uerum accedere aut iisdem in aedibus esse nefas ducitur; ipsae inter se mulieres multa cum Orphicis conuenientia obire feruntur. Eorum orgiorum tempus et celebrandi munus quum ad consulem uel praetorem deuenit, ipse, et omne quod est masculum, aedibus egrediuntur, uxor domo occupata eam exornat et pleraque noctu fiunt iocis ad nocturna sacra admixtis, musicaque multa adhibita. 0X. Ea tum sacra Pompeia administrante, Clodius imberbis adhuc eoque se latere posse sperans, habitu psaltriae, specie mulieris iuuenis ad aedes uenit, quumque fores apertas offendisset, ab ancilla rei conscia tuto introducitur. Haec dum ad Pompeiam accurrit rei indicandae causa et mora fit, Clodius manere ubi relictus erat non sustinens, magna in domo hinc inde oberrat, lucem fugiens. In eum Aureliae pedisequa incidit, et mulierem rata ad colludendum inuitat, detrectantemque in medium protrahit, et quis atque unde esset percontatur, quumque is se Pompeiae abram (id est ancilla delicatior), ut et ipsa uocabatur, quaerere diceret et uirum se esse uoce proderet, subito magna cum uociferatione ad lumina et turbam se proripit, uirum se in aedibus deprehendisse clamans. (2) Perterritis mulieribus Aurelia, orgiis deae sublatis, fores occludi iussit, domumque facibus praelucentibus perlustrauit, Clodium quaerens ; isque inuentus est in conclaui ancillae, quae eum domum adduxerat, quo confugerat, agnitusque a mulieribus domo eiicitur. (3) Ea adhuc nocte matronae domum digressae maritis rem aperuerunt, interdiuque rumor per urbem dispersus est, Clodium infanda conatum non iis modo ad quos ea iniuria pertineret, sed ciuitati etiam diisque poenas debere. Itaque ei quidam tribunorum plebis diem uiolatae religionis dixit, factaque est contra Clodium coitio potentissimorum senatorum, qui ei quum alia horrenda flagitia, tum incestum cum sorore Lucullo nupta obiicerent. Huic eorum conatui populus se opponens, Clodio auxiliabatur, quod ei plurimum profuit, quia iudices perterrefacti multitudinem formidabant. (4) Caesar cum uxore statim diuortium fecit. Testimonium uero iussus dicere, nihil se eorum quo Clodio obiicerentur cognitum habere respondit. Quod quum incredibile uideretur, accusator quaesiuit ex eo, cur ergo uxorem dimisisset. Tum Cassar, siue ex animi sententia, siue ut populo gratificaretur Clodium incolumem cupienti, respondit : Quia suam uxorem etiam suspicione uacare uellet. Absolutus quidem est Clodius, quum plerique iudices (ne, si condemnassent, in periculo uersarentur apud plebem; sin absoluissent, in infamia apud optimates essent) confusis literis tulissent sententias.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
