# Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.1-2-5

Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta, Lines 1.1-1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/zonaras/zonaras-historiae-romanorum-excerpta/1.1-2

"heu tua vis resoluta, senex, cadit, aegra senectus,
te domat et iuvenis carpit tua robora miles".
616 XIV . Avitus vero Pseudantoninus, sive Assyrius et Sardanapalus, ubi Romam venit, unam rem fecit bono imperatore dignam. nam cum multis contumeliis privatim et publice a Romanis affectus esset, ob Macrini litteras contra se scriptas, de nemine poenas sumpsit, caetera flagitiosissimus, iniustissimus, et saevissimus carnifex. Eutychianus vero praetorianis militibus praefectus, bis ac tertium consulatum gessit. alii vero illustres viri, qua causis confictis, qua sine causis occidebantur, quod eius facinora non probarent. neque enim ad senatum id scribere cum puduit. agebat autem et virum et mulierem, et utraque et faciebat et patiebatur impudicissime: nec alios duntaxat, sed ex amicissimis nonnullos ad vitae modestiam adhortantes, occidebat. peregrinum quemdam deum Heleagabalum, Romam introductum, Jovi optimo maximo praetulit: unde ipsi quoque cognomentum Heleagabali factum. pudenda sua circumcidit, suillis carnibus abstinuit: veste barbarica in publicum prodiit, quali Syriaci sacerdotes utuntur, unde Assyrius appellatus est. praeter caeteras virginem vestalem uxorem duxit, patria religione per summam impudentiam violata: quam ideo se accepisse ferebat, ut ex sacrificula et se sacrificulo Heliogabali, pueri divini gignerentur. neque vero barbaricas duntaxat cantilenas, cum matre et avia peregrino deo cantabat, et nefandas hostias immolabat, pueros sacrificando et praestigiis utendo, et sexcenta amuleta subinde appendendo; sed uxorem etiam deo illi suo tanquam liberis egenti despondit, quam in palatio collocavit, dote a subditis exacta. ipsius vero tam corrupta fuit vita, ut singula neque commemorari neque audiri sine molestia summa possint. pauca tamen delibabimus. noctu cauponas ingrediebatur, capite apposititia coma redimito: et inter cauponias mulierculas, operas faciebat, famosaque prostibula frequentabat: et meretriculis expulsis, pro meretrice quibus vis sui copiam faciebat. in palatio quoque peculiare conclave habuit, cuius pro foribus instar meretricularum nudus stans, et flammeum vibrans, effeminata, mol[l]i, fractaque voce praetereuntes 617 ad coitum invitabat, et pecuniam ab eis exigebat. cum eiusdem vero quaestus aemulis rixabatur, et se plures quam illos amatores habere, maioremque pecuniam colligere gloriabatur. neque bis flagitiis contentus, aurigabat, saltabat, nubere etiam volebat, ut unum legitimum maritum haberet, quem Caesarem designaret: ac dominae et imperatricis nomine gaudebat, cala[u=n]ticam gestans, et lanam tractans, et genas pingens. semel quoquo barbam abrasit, ut glabra et laevi facie muliercula videretur, cuius mulierculae maritus erat Caricum mancipium, nomine Hierocles. voluit et adulterii suspectus esse, ut nequissimas feminas imitaretur: et in ipso stupro de industria deprehensus, a marito obiurgabatur et vapulabat, ut livore oculi suffunderentur. Aurelium quemdam, cum toto corpore elegantem, tum pudendis ingentibus praeditum, comitatu magnifico statim adducendum ad se curavit; qui cum ei dixisset: " salve, domine imperator" , ille muliebri mollitie collo inclinato, et oculis nonnihil conniventibus: " ne me dominum" , inquit, " dixeris, domina enim sum" . cum autem una cum eo lotus famam non mentiri comperisset, in pectore eius recubuit, et in sinu eius coenavit, instar amicae. veritus igitur Hierocles, ne prae Aurelio negligeretur, eum praestigiis aut veneficiis quibusdam effeminavit et stupefecit ut per totam noctem ignavus ad coitum iaceret: qua de causa et palatio et Roma et tota Italia pulsus est. tandem eo lasciviae venit, ut ingentibus praemiis propositis, a medicis postularet, ut per incisiones vulvam sibi facerent. his de causis omnibus invisus fuit, ut Sardanapalus, flagitia et mollitiem eius non ferentibus. postea Bassianum Mammaeae materterae filium in curiam adductum adoptavit, et Alexandrum appellari iussit; nec multo post, omnes suspectos habere coepit, cumque illi plerosque bene cupere didicisset, facti poenitens, de eo perimendo cogitavit. sed cum is a militibus diligenter custodiretur, eaque de causa magnus tumultus satellitum ortus esset, eius sedandi causa cum Alexandro castra ingressus, animadversis insidiis, quae a militibus sibi parabantur, effugere studuit. sed deprehensus 618 in amplexu matris una cum ipsa iugulatus est, amborumque corpora nuda per mediam urbem tracta sunt. deinde Sardanapali cadaver in Tiberim abiectum, cognomentum ei praeter reliqua Tiberini fecit. occisus est cum eo Hierocles quoque, et alii multi. imperavit annos III, menses IX, et dies IV, ex quo Macrino acie victo rerum potitus fuit. eo imperante, Zephyrinus Ecclesiae Romanae episcopus decimo octavo suae gubernationis anno vitam cum morte commutavit. post quem coetui fidelium praefuit Callistus, per quinquennium. ei successit Urbanus.

---

Zonaras, ZONARAS HISTORIAE ROMANORUM EXCERPTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/zonaras.html.
