# Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.1

Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta, 1.1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/zonaras/zonaras-historiae-romanorum-excerpta/1.1

[.....] ex Caesarianis autem et Getae militibus ad XX millia occidit: Roma multis viris fortibus spoliata, ensem quo frater occisus est, consecravit. a caedibus ad ludos descendit, ac ne eos quidem incruentos. in milites liberalissimus: caeteros mortales, senatorii praesertim ordinis, vexare, spoliare, deglubere studio habuit. sic 613 autem per omne tempus imperii illius, omnes populi Romani provinciae vastatae sunt, ut cum aliquando Julia dixisset: " nullus nobis, neque iustus neque iniustus quaestus relinquitur , stricto ense responderit: bono animo es, o mater, dum enim hunc tenuerimus, nihil nobis deerit" . ad omnia caetera flagitia etiam perfidus fuit. nam Osrocnes regem Abgarum per amicitiae speciem ad se vocatum, in vincula coniecit: itaque regno illius potitus est. Armeniorum quoque regem cum filiis suis rixantem, amicis litteris tanquam compositurus controversiam, accersitum, eodem modo quo Abgarum tractavit, sed Armenios non subegit. [I]li enim ad arma descenderunt, neque quisquam ei amplius fidem habuit. verum in necessitatibus et expeditionibus quae moram non ferebant, tenuis et frugalis fuit. cum militibus una et ambulavit et cursitavit: non lavit, non vestem mutavit, sed quodvis opus [u]na aggressus est, eodemque cum illis victu usus. hostes insigniores aliquando ad singulare certamen provocavit. sed ducis munia parum commode obiit: omnesque res eius adulterinae fuerunt, atque adeo ipsum numisma. laboravit et manifestis et occultis morbis, ac saepe et patrem et fratrem strictis ensibus in se irruere putavit. quare patris, Commodi et aliorum manes elicuisse fertur, sed solus ei Commodus respondisse: " perge ad supplicium . deinde de morte: quem gravis occulta urget circum loca morbus" . 1 delatores et speculatores aluit, per quos etiam minutissima quaeque ad eum referebantur. iudicia et alias publicas actiones mane denuntiabat: sed ultra meridiem, aut in ipsam vesperam differebat, senatorum coetu nec in vestibulum admisso, spretisque multis salubribus matris suae monitis, caedibus, iniuriis, pecuniae profusionibus se oblectavit. fuit et magorum et praestigiatorum amator. bello Parthis illato, cum Antiochiae luxui et ludis gladiatoriis vacaret, non secus querebatur, ac si magnis in laboribus et periculis versaretur, et senatui ignaviam opprobrabat. denique ad eum scripsit: " scire se acta sua illi non placere; sed hac de causa milites et arma habere, ne curaret nugatores". denuo expeditione contra Parthos suscepta, 614 quod Artabanus filiam ei desponsam non dedisset (norat enim eum per speciem nuptiarum de vindicando sibi regno cogitare), agros passim vastavit, Arbela subegit, revulsisque Parthorum regum sepulcris, ossa disiecit: cum ipsa autem gente acie non depugnavit. in re militari multa contra morem maiorum egit, et peculiarem quamdam vestem barbarico more in penulae modum incisam et confectam, crebro induit, eademque milites uti iussit; unde Caracalla cognominatus est. tamen a militibus est occisus. nam Macrinus praetorio praefectus, cui vates quidam imperium praedixerat, veritus ne ea de causa ab Antonino tolleretur, nihil cunctatus, per duos tribunos militum insidias ei struxit. nam cum Edessa Carras proficiscens, exonerandi ventris causa equo descendisset, miles quidam a tribunis submissus, tanquam dicturus aliquid, eum pugione percussit. sic ille vixit et periit, anno XXIX, imperii VI, cum duobus mensibus et diebus aliquot. fertur, cum postremo Antiochiae esset, somniasse, patrem stricto ense astantem sibi dicere: " ut tu fratrem occidisti, sic ego te occidam" . est et a vatibus monitus, ut diem illum caveret. memorantur alia quoque signa eius interitum praecessisse.

---

Zonaras, ZONARAS HISTORIAE ROMANORUM EXCERPTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/zonaras.html.
