# Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.11

Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta, 1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/zonaras/zonaras-historiae-romanorum-excerpta/1.11

XX. enimvero Decius omnibus legionibus acceptis Romam profectus, imperium firmavit; atque eius amplitudine ac negotiorum multitudine considerata, ut quidam aiunt, Valerianum collegam ascivit: et uterque alterum cohortatus, persecutionem atrocissimam contra Christianos instituerunt. sunt qui dicant, Philippi odio, Christianorum cultoris, Decium nostros persecutum esse. Utut est contra fideles profecto insaniit. eo tempore Flavianus, Ecclesiae Romanae episcopus, martyrio vitam finiit. item Babylas Antiochenus, et Alexander Hierosolymitanus episcopus, qui non tum primum pro Christiana fide decertavit, sed prius etiam, ut iam expositum est: tum vero in carcere obiit. sed et magnus Cyprianus, Carthaginiensis episcopus, pro Christiana fide certavit. his igitur pontificibus defunctis, Romae Flaviano Cornelius, Antiocheno Babylae Flavianus, Alexandriae Dionysius, Hierosolymis Alexandro Mazabanes successit. sed et alii plurimi martyrii dignitate sunt ornati. tunc etiam Origenes ad tyrannicum tribunal ut Christi cultor adductus est, sed honore martyrii caruit miser, ei negato, ut opin[i]or, a Deo ob perversas opiniones. nam tormenta 626 iam expertus, tamen ordinem deseruit. hic, ut ante dictum est, cum doctrina et eloquentia excelleret, superbia et arrogantia elatus, veterum sanctorum Patrum decretis neglectis, novarum opinionum auctor esse non dubitavit: et blasphemias in sanctam Trinitatem, divinamque inhumanationem ex improbo cordis sui thesauro eructavit, nec ulla fere secta est, cui non initium praebuerit. nam et unigenitum Dei Filium conditum esse docuit, a paterna gloria et essentia alienum: et Spiritum sanctum infra Patris et Filii dignitatem collocavit, affirmans, neque Patrem a Filio, neque Filium a Spiritu sancto posse cerni: ut nec Spiritum ab angelis, nec angelos ab hominibus. ac hae sunt Origenis in sanctam et consubstantialem Trinitatem blasphemiae. circa Christi vero inhumanationem, Christum animatam carnem ex sancta Virgine assumpsisse impie negat; sed unigenitum Dei Filium ante mundum conditum menti unitum fuisse fabulatur, et electum esse fingit, et ramum qui aliquando non fuerit, cum eoque extremis temporibus inhumanatum esse, assumpta carne absque anima intelligente et ratione praedita: ac rursus deposuisse carnem Dominum, et finem habiturum esse eius regnum statuit. et daemones in integrum restituendos esse tradit: et supplicium finiti, non aeterni fore temporis, purgationi delictorum omnium destinatum: qua peracta, omnes ad unitatem redituros esse, tam homines quam daemones. unitatis autem illius rationem, seu nugas potius, cum sine multis verbis declarari haud possint, praetermisimus, ut et alias eius blasphemias. atque haec de Origene, qui etiam Adamantius dicebatur. tum Novatus quoque, Romanae Ecclesiae presbyter, haeresiarch[a=es] exstitit: eorumque qui se Catharos seu Puros dicunt, princeps: iis qui persecutione territi, simulacris immolarunt, et post, agnito peccato, se convertunt, poenitentiam negans, et supplices ac delicti medicinam dolenter afflictoque animo requirentes non admittens. contra hunc Romae concilium est indictum, cui Cornelius praefuit: in quo decretum est, tempore persecutionis lapsos recipiendos, si se converterint, 627 et poenitentiae medicina curandos esse. Novatum vero sancti illi patres, concilii decreto non acquiescentem, Ecclesia pulsum, ut fratrum hostem, abdicarunt. Eusebius quoque historiam quamdam ex epistola Dionysii Alexandrini episcopi, huiusmodi, iis verbis ab ipso descripta, quae sequuntur, refert: " fuit apud nos fidelis quidam senex Serapio, vita inculpate acta, sed in persecutione lapsus, qui cum saepe opem imploraret, ac ob sacrificium simulacris factum a nemine audiretur: aegrotus, per integrum tridu[u]m mutus et sensus expers iacuit. die quarta morbo nonnihil remisso, per nepotem sibi festinanter presbyterum aliquem accersi iussit, ac rursus mutus iacuit. Accurrit puer ad presbyterum, qui cum ob morbum venire non posset, ego autem eos qui e vita discederent, si peterent, praesertim si prius etiam supplicassent, absolvi iussissem. ut cum spe bona morerentur: parum de Eucharistia dedit puero, ac iussit, ut madefaceret, ac seni in os instillaret. quam cum puer afferens appropinquasset, priusquam ingrederetur, denno recreatus Serapio: ades, inquit, fili? etsi autem presbyter venire non potuit, tu tamen quod mandatum est, exsequere, meque absolvito. instillavit puer Eucharistiam in os senis: qui cum parum deglutisset, statim exspiravit. nonne vero evidenter conservatus, eo usque exspectavit, dum solveretur? peccatoque soluto, propter multa bona quae fecerat confiteri posset?". haec in epistola Dionysii referuntur. Decius vero sic erga Christi cultores affectus, nondum integro biennio in imperio exacto, turpissime periit. nam cum barbarorum, Bosphorum populantium, multos occidisset, hique in angustias redacti, se omnem praedam reddituros promitterent, si discedere sinerentur, Decius negavit, et Gallum senatorem transitu eos prohibere iusset. at Gallus Decio insidians, monuit barbaros, ut iuxta profundam paludem aciem instruerent: quo illi facto, cum terga dedissent, Decius eos persequens cum filio et magna multitudine Romanorum, in paludem incidit, ubi omnes perierunt, ut nec corpora eorum invenirentur, coen[a] obruta. 5

---

Zonaras, ZONARAS HISTORIAE ROMANORUM EXCERPTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/zonaras.html.
