# Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.16

Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta, 1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/zonaras/zonaras-historiae-romanorum-excerpta/1.16

XXV. deinde Aureolus toti equitatui praefectus, homo potens, contra Galienum insurrexit: et Mediolano occupato, se ad invadendum imperatorem paravit. sed ab eo, multis suorum amissis, et vulnere accepto, Mediolanum compulsus, ubique obsessus est. dum autem Galienus contra hostes excursiones facit, imperatrix, quam secum adduxerat, in periculo fuit. nam cum hostes vallum a paucis admodum militibus custodiri animadvertissent, imperatoris tabernaculum invaserunt, imperatricis rapiendae causa. sed miles quidam gregarius, qui ante tabernaculum sedens, calceum pede detractum 634 consuebat: arrepto clypeo et pugione, in eos ferociter irruit, et uno atque altero percusso, caeteros illius audacia territos repulit, dum plurium concursu coniux imperatoris erepta est. quo Mediolanum adhuc obsidente, Aurelianus cum equitibus ad Galienum venit: cuius occidendi consilium proceres cum Aureliano in[i]tum, dum Mediolanum caperetur, differre habebant in animo. sed cum id esse proditum intellexissent, maturatis insidiis, Galieno hostium adventum nuntiant, contra quos illi statim sub prandii tempus paucis comitantibus egredienti, occurrunt equites. qui cum non procul ab eo distantes, nec ex equis descenderent, nec ullum alium honorem imperatori debitum haberent: comites suos rogat, quid illi sibi vellent? qui cum respondissent, eos imperium illi abrogaturos: statim laxatis habenis in fugam conversus, insidiatores equi celeritate effugisset, nisi is ad fossam quamdam territus substitisset, ubi persequentibus eum assecutis, a quodam hasta ictus, decidit equo: nec multo post ex sanguinis profluvio decessit. imperavit solus, et cum patre, annos quindecim. animo liberali fuit, atque omnibus gratificari studuit, neque quemquam voti impotem dimisit: ne adversariis quidem suis, aut iis qui tyrannos secuti fuerant, supplicio affectis. ac alii sic periisse Galienum, alii ab Heracliano praefecto caesum esse tradunt. nam cum Aureolus, qui Gallicis legionibus praeerat, mota seditione cum exercitu in Italiam contenderet, Galienum contra eum abeuntem, dum noctu in tabernaculo dormit, ab Heracliano Aureoli coniurato excitatum esse. qui cum ei et Claudio viro bellicosissimo, Aureolum iam cum magnis copiis adventare nuntiasset, Galienum subito nuntio perterritum, ac seminudum lecto exsilientem, armaque petentem, ab illo caesum esse. huius temporibus Xystus, undecimo Romani episcopatus anno defunctus, Dionysium successorem habuit. Demetriano Antiocheno mortuo, Paulus Samosatenus successit qui de Christo humiliter docuit, eum hominem esse natura communi praeditum, et non Deum. contra 635 hunc aliarum Ecclesiarum pastores concilium indixerunt, cui etiam Gregorius Thaumaturgus, et frater eius Athenodorus interfuerunt: eumque ut perperam de Christo sentientem, convictum, Ecclesia cedere iusserunt. recusantem, apud Aurelianum, qui tum imperabat, detulerunt orthodoxi: qui cum decreto iis Ecclesiam attribui iussisset, quibus Romani et Italici episcopi suffragarentur, Paulo per ignominiam pulso, Domnus successit.

---

Zonaras, ZONARAS HISTORIAE ROMANORUM EXCERPTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/zonaras.html.
