Latin
1.17
Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.17
Not analysed yet
XXVI. Galieno interfecto, Claudius Caesar est designatus, cui Aureolus armis positis se submisit: sed cum denuo regnum affectaret, a militibus occisus est. Claudius vero cum vir bonus iustitiaeque sectator esset, interdixit ne ultra cuiquam bona aliena ab imperatore peteret. receptum id enim moribus erat imperatores etiam aliena donare, quandoquidem idem ius reipublicae stanti per leges fuerat. itaque mulier quaedam, cuius praedium ipse ante imperium ex dono imperatoris acceperat, accessit, a Claudio magistro equitum iniuriam sibi esse factam conquerens. tum ille: "quod" ,inquit, "Claudius, dum privatus erat, nec leges curabat, abstulit, hoc factus imperator restituit". senatus Romanus, Galieni caede cognita, fratrem illius et filium etiam occidit. cum autem Posthumus adhuc tyrannidem obtineret, et barbari Maeotide palude superata, Asiam Europamque vastarent, ac utrum bellum prius conficiendum esset, deliberaretur, Claudius dixit, "bellum Posthumicum mea interest, barbaricum reipublicae, cuius in primis habenda est ratio" . caeterum barbari multas provincias incursantes, Thessalonicam, quae, cum olim Emathia diceretur, a Philippi filia Cassandro nupta hoc nomen accepisse fertur, obsederunt: ab eaque repulsi, Athenas ceperunt. ubi cum omnes libros in unum acervum congestos crematuri essent, unus ex cordatioribus populares suos a proposito revocavit: quod Graeci, dum iis rebus occupati, rem militarem negligerent, facile superari possent. enimvero Cleodemus, vir Atheniensis, fuga elapsus, coactaque multitudine, navibus ex mari hostes adortus, tantam caedem edidit, ut reliqui etiam inde aufugerent. Claudius vero cum eos in variis provinciis dispersos, 636 partim navalibus, partim terrestribus praeliis superasset, multis etiam tempestatum vexationibus et fame consumptis, Sirmii aegrotans: cum primoribus exercitus convocatis, de imperatore creando dissereret, Aurelianum imperio dignum esse dixit. sunt, qui eum statim imperatorem salutatum esse dicant. alii asserunt, senatum, Claudii morte audita, Quintiliano 8 fratri eius, ob ipsius desiderium, detulisse imperium: qui ut homo simplex, et ad res gerendas parum idoneus, cum Aurelianum a militibus imperatorem salutatum esse audivisset, incisa manus vena ex profluvio sanguinis ultro necem sibi consciverit, per XVII duntaxat dies quasi somniato imperio. 9 de spatio imperii Claudii, scriptores non consentiunt: quorum alii, eum unum annum, alii, ut et Eusebius, biennium imperasse ferunt. huius imperatoris Claudii ex filia nepos fuit Constans Chlorus, Magni Constantini pater.