# Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.18-19

Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta, Lines 1.18-1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/zonaras/zonaras-historiae-romanorum-excerpta/1.18

XXVII. Aurelianus principatu Romanorum potitus, magnates rogavit quo pacto imperandum esset. quorum unus ei respondit: " si rempublicam rite administrare volueris, auro et ferro te munitum esse oportebit: ac ferro quidem contra hostes uti, tui vero observantes auro remunerari". atque is primus sui consilii tulisse fructum fertur, non multo post Aureliani ferrum expertus. qui principio imperii Christanis clementem se praebuit: sed progressu temporis mutatus, persecutionem et ipse contra eos meditatus est. verum cum iam decreta contra Christi cultores scriberentur, divina vindicta improbitatem eius, vita adempta, coercuit. sed nondum de eius obitu, donec res sub eo gestas exposuerimus. nam cum rei militaris peritissimus esset, multa bella prospere confecit. Palmyrenos subegit, eorumque reginam Zenobiam, Probo praetore capto, Aegypto potitam debellavit et subegit. hanc alii Romam perductam viro claro nupsisse ferunt; alii in itinere prae animi aegritudine ob mutatam fortunam obiisse: defunctae filiam unam uxorem duxisse Aurelianum, caeteras nobilibus Romanis despondisse. hic Gallias etiam, plurimus annis a tyrannis occupatas, imperio Romano recuperavit: et magistratibus ibi ordinatis Romam reversus, 637 quadrigis elephantorum triumphavit. Gallos quoque, tum res novas molitos, devicit. sed cum expeditionem contra Scythas suscepisset, iuxta Thraciae Heracleam est occisus. nam Eros quidam a responsis externis, aut, ut alii tradunt, delator, imperatori ea quae in eum dicerentur, referre solitus, insidias Aureliano, a quo per iracundiam obiurgatus erat, comparavit; et manum eius imitatus, litteras composuit, quibus potentes quidam viri capitis damnarentur, iisque ostensis, eosdem ad caedem imperatoris incitavit: qui vitae suae metuentes Aurelianum sustulerunt, VI annis imperio potitum, paucis mensibus demptis.
XXVIII. ei successit Tacitus, homo senex, qui annos LXXV natus imperium suscepisse dicitur, et absens in Campania declaratus esse a militibus. 10 ubi decreto accepto, privato habitu Romam ingressus, de sententia senatus populique imperatoria insignia sumpsit. cum autem Scythae, Maeotide palude et Phaside amne superato, Pontum, Cappadociam, Galatiam et Ciliciam invasissent: Tacitus et Florianus praefectus multos occiderunt, reliqui fuga salutem quaesiverunt. cum vero Maximinum quemdam, a Tacito cognato Syriae ducem creatum, milites potestate abutentem occidissent, supplicium eius facinoris metuentes, imperatorem quoque persecuti, nondum vel septimo mense, vel iuxta quosdam necdum integro biennio in imperio exacto, trucidarunt.

---

Zonaras, ZONARAS HISTORIAE ROMANORUM EXCERPTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/zonaras.html.
