Latin
1.2
Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.2
Not analysed yet
XIII. Antonino, qui et Caracalla, ut dictum est, et Taras de gladiatoris cuiusdam turpissimi et crudelissimi nomine vocabatur, interempto. Macrinus quarto die post a militibus accepit imperium, natione Maurus Siciliensis, parentibus ortus obscurissimis: unde Maurorum more alteram aurem perforatam habuit, sed vir moderatus, et legum custos fidelissimus: qui praefectus praetorio, magistratum eum optime administrarat, sed imperium non per omnia recte gessit. nam magistratus indignis largiebatur, quae maxima pars est imperatorii muneris: et ratione victus delicatiore utebatur, et fastum quemdam prae se ferebat. Julia vero, Antonini mater, Antiochiae degens, caede Antonini cognita, sibi ipsi manus afferre statuit, non propter filium, sed privatae vitae metu. sed cum res eius non immutarentur, ministeriis et satellitibus retentis, in vita manere maluit. 615 post cum Macrinus audivisset, eam sib[i] maledicere, et imperium affectare: relicta Antiochia, quo vellet abire iussa, tum demum sibi necem conscivit. Macrinus vero ab Artabano magnis copiis Romanos invadente, circa Nisibim bis acie victus, pacem magna pecunia redimere coactus est. Parthico bello sedato, civile bellum inter Romanos exarsit. nam Eutychianus quidam Caesarianus militum odiis in Macrinum perspectis, quod ad largiendum Antonino restrictior esset, vatumque praedictionibus incitatus, contra Macrinum insurrexit. cum autem Maesa Juliae imperatricis soror, duas haberet filias, Soaemidem et Mammaeam, totidemque nepotes ex eis: horum alterum Eutychianus adulterinum esse[.] Caracallae filium mentitus, noctu in castra perduxit, ac milites iam ante seditionis occasionem captantes, ad studium novarum rerum impulit: qui eum, nomine Antonini facto, statim imperatorem consalutarunt, quamvis puerum: eoque assumpto, contra Macrinum Antiochiae agentem sunt profecti, ab eoque in loco quodam procul ab Antiochia dissito victi sunt. sed Macrinus cum eos reparare aciem videret, in fugam versus, Antiochiam pro victore se contulit: ne urbe excluderetur, filio ad Artabanum misso. eius autem clade nuntiata, cum multae caedes fierent, raso capite et barba, pullam vestem indu[t]us, ne agnosceretur, noctu aufugit: nec multo post Aegas Ciliciae, atque inde per Cappadociam, Galatiam et Bithyniam, usque ad Eribolum navale e regione Nicomediae situm profectus, Chalcedonem traiecit: ac per ministros petita a procuratore quodam pecunia, agnitus, ab iis qui [c]um Pseudantonino faciebant, comprehensus, et ad Cappadociam usque reductus est: ubi captivitate filii cognita, e vehiculo se deiecit, confractoque humero, non multo post occisus est, anno aetatis quarto et quinquagesimo, imperii primo, cum duobus mensibus, triduo dempto, a puerulo eversus. id quod his ei versibus praedictum fuerat: