# Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.20

Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta, 1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/zonaras/zonaras-historiae-romanorum-excerpta/1.20

XXIX. Tacitus sublato, duo imperatores eodem tempore sunt declarati, Probus in Oriente a militibus, Romae a senatu Florianus. ac uterque imperavit: Probus in Aegypto, Syria, Phoenicia et Palaestina: Florianus a Cilicia usque ad Italiam et Occidentem. caeterum hic nondum tertio mense exacto, et vitam et imperium amisit: a militibus, quos Probus subornasse ferebatur, interfectus. quo sic mortuo Probus totius imperii habenas accepit, qui eruditissimus fuisse, et de multis populis triumphasse fertur, et milites Aureliani et [Taciti = Probi] percussores convocatos, cum multis opprobriis occidisse. Saturnino Mauro, qui erat ipsi c[l]arissimus, regnum affectante, eius facinoris 638 indicem mentiri putans, supplicio affecit: Saturninum vero milites occiderunt. cum alius quidam in Britanniis defectionem meditaretur, quem ipse Probus, Victorini Mauri familiaris sui commendatione adductus, ad magistratum evexerat, cum Victorino expostulavit, qui impetrata ad illum abeundi potestate, se imperatorem fugere simulans, amanter a tyranno susceptus, noctu occiso homine, ad Probum rediit, ob mansuetudinem, placabilitatem et munificentiam charum omnibus. cum Germanis Romanas civitates vexantibus resisteret, bello diutius durante, ex penuria commeatus periclitatus est. fertur autem maximo imbri in castra eius delato, multum quoque frumenti (si cui credere libet) depluisse: quo milites collecto et famis periculum effugerint, et hostes profligarint. est et alia seditio contra Probum mota. nam Carus, qui parti Europae praeerat, animadvertit suos milites de se imperatore creando agitare: qua re Probo significata, petiit ut inde revocaretur. sed cum is ei successorem dare nollet, milites corona facta Carum vel invitum suscipere imperium coegerunt, statimque cum eo in Italiam properarunt. quo Probus cognito, exercitum et ducem, qui illi resisterent, misit. cum autem a Caro prope abessent, ducem suum in vincula coniectum, seque una illi dediderunt. Probus vero, ea militum transitione cognita, a suis satellitibus est interfectus, non integris VI annis imperio functus.

---

Zonaras, ZONARAS HISTORIAE ROMANORUM EXCERPTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/zonaras.html.
