# Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.22

Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta, 1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/zonaras/zonaras-historiae-romanorum-excerpta/1.22

XXXI. imperium autem Diocletianus est adeptus, natione Dalmata, obscuris ortus parentibus, et, ut quidam tradunt, Anulini senatoris libertus, ex milite gregario Mysiae dux evasit. alii vero comitem domesticor[u=m]m fuisse tradunt, quos nonnulli equites esse putant. apud milites pro concione affirmavit, se caedis Numeriani non fuisse conscium: simulque ad Aprum praefectum militum conversus: " hoc" , inquit, " illius percussor est" , eumque ense arrepto, interfecit. Romam cum venisset, rerum administrationem suscepit: considerataque principatus amplitudine, sive quarto, sive, ut alii docent, secundo imperii anno, collegam Maximianum Herculium asciscit, tantae moli rerum se unum imparem esse ratus. ambo igitur consentientibus animis persecutionem contra Christianos instituerunt, superioribus omnibus vehementiorem et immaniorem. summo enim studio, ac potius furore, Dei nostri Jesu Christi salutare nomen in omnibus delere terris sunt conati. Quo tempore tanta eorum qui pro Christi confessione in omnibus civitatibus et provinciis fortiter occumberent, multitudo fuit, ut eorum iniri numerus aegre possit. hanc enim carnificinam caeteris rebus omnibus antevertendam esse putabant. Busiridem vero et Coptum urbes, Thebis Aegyptiacis vicinas, cum defecissent, Diocletianus cepit atque evertit. post, Alexandria quoque et Aegyptus Achille quodam auctore arma contra Romanos sumpserunt: sed Diocletiano haud diu restiterunt, multique seditionis concitatores una cum Achille poenas dederunt. Diocletianus porro et Maximianus, suum uterque generum Caesares declararunt: Diocletianus Maximinum Gallerium, cui filiam Valeriam desponderat: Herculius Maximianus Constantium 13 , qui a pallore Chlorus vocabatur, nepotem Claudii, qui paulo ante imperarat, ut iam exposui, desponsa filia Theodora. quamvis autem ambo Caesares uxores haberent, tamen repudiatis illis, imperatorum affinitatem praetulerunt. Maximianus in Gallias 641 profectus, Amandi cuiusdam motum repressit. Crassum, qui Britanniam per triennium occuparat, praefectus Asclepiodotus sustulit. quinque-Gentianos qui Africam occuparant, Herculius debellavit. Constantius Caesar in Galliis adversus Alemannos bellum gerens, eodem die et victus est, et vicit. nam primum [c]um Alemanni magno impetu in eius exercitum irruerent, terga omnes dederunt, quos dum Constantius fuga postremus consequitur, parum abfuit quin portis iam clausis caperetur: ac plane ab hostibus comprehensus esset, in eum capiendum intentis, nisi funibus ex muro demissis attractus esset. ita conservatus atque in urbem receptus, convocato statim exercitu, oratione habita, qua militum animis alacritatem ad rem strenue gerendam attulit, ac fiduciam quamdam quasi inspiravit, statim duxit contra hostem, atque illustri victoria potitus est, circiter LX millibus Alemannorum caesis. apud Persas autem regnavit Narses, qui septimus ab Artaxerxe numeratur: cuius supra facta est mentio, ut regni Persici instauratoris. nam post hunc sive Artaxerxem, sive Artaxarem (utroque enim nomine appellatur) Sapores Persis imperavit. hunc Hormisdas, Hormisdam Vararanes, Vararanem Vararaces secutus est: huic alius Vararanes successit, et post hos Narses regnavit. contra hunc igitur Narse[m=n], Syriam vastantem, Diocletianus per Aegyptum in Aethiopiam profectus, generum Gallerium Maximinum, cum iustis copiis misit: a Persis victum et profligatum, cum maiore exercitu ablegavit. denuo igitur hostes adortus, tam illustrem victoriam adeptus est, ut acceptae cladis ignominiam aboleret. Persarum certe quidem partem maiorem occidit, Narsem vulneratum usque ad interiorem Persiam persecutus, eius uxores, liberos et sorores, ac multos illustres Persas cepit, omnique pecunia a Narse in militiam advecta potitus est. Narses vero ex vulnere recreatus, per legatos a Diocletiano et Gallerio, ut sibi mulieres et liberi redderentur, et pacis foedus feriretur, impetravit, cum Romanis, rebus omnibus quas volebant, cessisset. aliis quoque multis bellis Diocletianus et Maximianus partim per se, 642 partim per Caesares et duces prospere confectis, imperii fines amplificarunt. quibus victoriis elatus Diocletianus, se non amplius, ut prius, a senatu salutari, sed adorari voluit 14 : vestes suas et calceos auro, gemmis, margaritis exornavit, et imperatoria insignia maioribus sumptibus decoravit. superiores enim imperatores consulari duntaxat honore afficiebantur, et imperii insigne purpuram tantum gestabant.

---

Zonaras, ZONARAS HISTORIAE ROMANORUM EXCERPTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/zonaras.html.
