# Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.23

Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta, 1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/zonaras/zonaras-historiae-romanorum-excerpta/1.23

XXXII. persecutione gliscente, virisque et mulieribus innumeris pro Christi confessione morientibus, cum nihilominus magna fidelium multitudo superesset: hi tyranni sub annum XIX imperii Diocletiani, edicta quovis terrarum mittebant, quibus ecclesiae Christianorum dirui, libri cremari iubebantur, et sacerdotes eorum, ut doctores et praecones fidei, crudeliter interfici. caeteros qui aut dignitatibus praediti, aut in militiam ascripti essent, ignominiose eiici atque exauctorari. privatae vero conditionis homines, in servitutem rapi XX anno imperii Diocletiani exacto, ambo imperatores consentientibus animis imperio se abdicarunt, publice profitentes, se moli negotiorum succumbere: sed apud eos quibus arcana sui pectoris credebant, id ex desperatione facere se fatebantur. quia enim nec Christianos superare nec praeconium Christiani nominis exstinguere possent, se nec imperio velle frui. cum autem ambo eodem die imperio se ex composito abdicassent, Diocletianus Nicomediae 15 , Maximianus Mediolani: ille Salonis in Dalmatia, quas patriam habebat, hic in Luciana vitam egit. prius tamen de Persis Romae triumpharunt, in quo triumpho Narsis uxores, liberos et sorores, aliarumque gentium duces duxerunt, omnesque divitias ex Persia apportatas. haud vero abs re fuerit explicari, unde triumphi nomen sumptum sit, ac id quidem a Thriis, quae ficulna folia sunt, factum putant. priusquam enim personas scenici excogitassent, ficulnis foliis facies velati, dicteria versibus iambicis proferebant. eamdem et milites in victoriae festivitate licentiam eodem ornatu in victores usurpabant, atque hinc triumpho nomen esse factum antumant. alii vero ex eo, quod tribus constet ordinibus, senatu, 643 populo, et militibus, una incedentibus, litterarum in Graeco vocabulo [GREEK] nonnulla mutatione facta. ea agitur victoriae festivitate peracta imperatoriam potestatem in Caesares transtulerunt, et partiti imperium, Orientalem partem una cum Illyrico Gallerio Maximino assignarunt: Constantio Chloro provincias occidentales, una cum Africa attribuerunt. his ita gestis, milites praetoriani filium Herculii Maximiani Maxentium Romae imperatorem declararunt. ex his tribus igitur, Constantius in Britanniis, Cottiis Alpibus et Galliis dominans, Christi cultores admodum clementer tractavit, atque adeo subditos suos omnes: et pecuniae contemptor fuit. sed Maximinus Orientis imperator, tum Christianos acerrime persecutus est, tum caeteris subditis gravissimus fuit. nam cum libidine arderet, ac summus adulter esset: non privatae conditionis solum mulieres ad stupra rapiebat, sed etiam illustrium virorum coniuges a maritis per vim avulsas, expleta libidine sua domum remittebat: divinationibus adeo deditus, ut nullam rem minimam iis inconsultis susciperet, et arcanorum illorum patratoribus honorem haberet. hic pios homines ad internecionem condemnavit, eorumque facultates publicavit, nullo alio crimine insontibus obiecto, praeterquam Dei cognitione et fide in Christum.

---

Zonaras, ZONARAS HISTORIAE ROMANORUM EXCERPTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/zonaras.html.
