# Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.6

Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta, 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/zonaras/zonaras-historiae-romanorum-excerpta/1.6

XV. Pseudoantonino interfecto, Alexander Mammaeae filius, consobrinus illius, imperium adeptus, statim matrem Mammaeam Augustam declaravit: quae rerum administratione suscepta, viros eruditos ad filium accersivit, per quos mores eius formarentur, et optimum quemque ex senatu accivit, cum quibus omnium actionum consilia communicaret. Domitius Ulpianus praetorio praefectus, reipublicae gerendae cura suscepta, multa Sardanapali acta rescidit: qui Flaviano et Chresto occisis, ut eis succederet, non multo post et ipse a militibus noctu occisus est. quo adhuc superstite, levi de causa inter milites et populum orta seditione, per triduum est dimicatum. sed cum milites victi, ignem aedibus iniicerent, populus vel ingratis cum eis in gratiam rediit. sunt et alii motus sedati. caeterum Alexandri mater avara mulier, undique pecuniam coegit. uxorem filio despondit, quam nec Augustam appellari passa est, et aliquanto post ab eo avulsam in Africam relegavit: quam etsi Alexander diligebat, tamen matri, in cuius potestate erat, refragari non audebat. interim Artaxerxes Persa, homo obscuro et inglorio genere ortus, Parthorum regnum ad Persas translatum sibi vindicavit: a quo Chosroae genus deduci fertur. nam post Alexandri Macedonis obitum, successores illius Macedones longissimo tempore Persis et Parthis imperarunt, sed tandem intestinis bellis alii alios everterunt. quorum fractis viribus primus Arsacides Parthus ab eis deficere, et Parthis dominari coepit, regno in successores 619 prorogato: quorum postremus fuit Artabanus, quem hic Artaxerxes tribus praeliis victum et comprehensum interfecit. deinde bello Armeniae illato, ab Armeniis et Medis atque Artabani filiis superatus, et reparatis viribus, Mesopotamiae Syriaeque occupandae cum maioribus copiis intentus, omnia se, ut quae antiquitus ad regnum Persicum pertinerent, recuperaturum esse minabatur. sed Cappadocia incursata cum Nisibim obsideret, Alexander per legatos pacem ab eo petiit. barbarus vero legatione repudiata, CCCC procerissimos viros pretiosis vestibus amictos, et splendidis armis exornatos, in equis eximiis ad Alexandrum misit, ea ratione se Alexandro et Romanis terrorem incussurum putans. qui cum in imperatoris conspectum venissent, dixerunt: " iubet magnus rex Artaxerxes Romanos cedere Syria, et universa Asia, quae Europam spectat, et Persis imperium usque ad mare concedere" . hos Alexander comprehensos, et vestibus atque armis ex[ut]os, ademptisque equis, in plurimos pagos distributos, agros colere iussit (nam eos occidere nefas esse putabat), ac suis legionibus in tres partes distributis, trifariam Persas est adortus, quorum multi sunt occisi. perierunt Romani quoque plurimi, non tam ab hostibus, quam in reditu per Armeniae montes: qui cum gelu rigeant, euntium pedes et quorumdam manus sunt mutilatae, frigore adustae atque emortuae. qua de causa Romanis conquerentibus, Alexander sive ex moerore sive ex aeris mutatione graviter aegrotavit. recuperata valetudine contra Germanos est profectus, eosque per ferentarios et sagittarios vexavit. deinde pecunia oblata, ad pacem invitavit. quamobrem milites ei irati, defecerunt: et Maximinum quemdam natione Thracem, qui a puero armentarius fuerat, postea miles factus est, invitum scilicet, ad imperium pertraxerunt. qui iis militibus assumptis, a quibus imperator appellatus fuerat, statim ad Alexandri tentorium contendit. quo is audito, milites quos secum habebat, ad sui defensionem hortatus est: qui cum operam suam pollicerentur, exercitum coegit, et cum Maximino decertare iussit. caeterum illi matri eius maledicentes, 620 et eius avaritiam criminantes, ipsi quoque ut timido insultantes, eo relicto abierunt. cum igitur se omni ope destitutum cerneret, in tentorium regressus, et matrem amplexus, fortunam suam deploravit. Maximinus vero per centurionem et ipso et matre et familiaribus eorum occisis, rerum potitus est. Mammaea Alexandri mater virtutis honestaeque vitae studiosa, dum Antiochiae cum filio degeret, Origene, fama hominis permota, Alexandria accersito, ab eoque doctrina fidei erudita, Deum sanctissime coluit, ut Eusebius et alii memoriae prodiderunt. quo factum est, ut persecutio Christianorum eo tempore non modo conquiesceret, sed et honos maximus Christi cultoribus haberetur. sub Urbano Romano episcopo etiam Hippolytus, vir sanctissimus et doctissimus, Romani Portus episcopus floruit, qui in multa sacrae Scripturae opera commentarios conscripsit. tum Antiochiae praefuit, et coetum eius loci fidelium rexit Asclepiades, Hierosolymis Sardianus.

---

Zonaras, ZONARAS HISTORIAE ROMANORUM EXCERPTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/zonaras.html.
