# Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.7

Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta, 1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/zonaras/zonaras-historiae-romanorum-excerpta/1.7

XVI. Alexandro, cum decennium Romanis imperasset ad hunc modum interfecto, Maximinus statim suscepto imperio persecutionem contra Christianos movit, et Ecclesiarum gubernatores ut doctores Christianorum arcanorum ac praecones, tolli iussit: idque indignatione contra Alexandrum, qui Christum coluisset, fecisse perhibetur. eius enim imperatoris insano odio flagrabat: a quo dux delectus, et a Persis turpissime superatus, iram illius expertus fuerat. erat et altera persecutionis causa, quod in Alexandri familia multi Christum Deum agnoscebant. quo tempore Ambrosius etiam, vir eruditionis amans, qui Originem ad sacrarum Litterarum enarrationem impulit, sumptibus abunde suppeditatis, et VII expeditis notariis adhibitis, qui per vices scriberent, ac librariis non paucioribus et virginibus eleganter scribere edoctis, martyrii corona cum Protocteto presbytero redimitus esse perhibetur. Maximinus rerum potitus, senatui statim, ut a militibus imperator appellatus esset, significavit. nec in Christianos duntaxat saevus atque immanis exstitit, sed in subditos aeque omnes. nam et superbus erat, et pecuniae avidus, eaque de causa iniustissimus 621 et sanguinarius, denique plane tyrannus, ad rapinas et caedes hominum sine ulla probabili causa ruens: ad quas adeo propensus fuit, ut nec uxoris suae vitae parceret. occultandae porro ignobilitatis suae studio patriciis despectis, hominum obscurorum familiaritate utebatur. quibus de causis omnium odia suscepit. bello Germanis illato, praedas ex agris egit, barbarorum nemine in conspectum veniente. deinde circa paludes et perpetuas silvas apparuerunt. quo cum Romani irruissent, magnam eorum multitudinem occiderunt. ita victor Maximinus, cum maxima captivorum turba reversus est. sed quia sibi omnia subditorum bona vindicabat, nec ullam pecuniae rapiendae occasionem negligebat, ac ne sacris quidem ipsis abstinebat, omnibus eos milites, a quibus imperator creatus esset, culpantibus, Africanae legiones tum ea de causa, tum alia quadam re irritatae defecerunt. nam Africanarum provinciarum procuratores, bona locupletum sine ulla probabili specie invadebant: nec iis contenti, ipsos quoque possessores trucidabant. quarum rerum indignitate ad seditionem concitati milites, virum senatorii ordinis Gordianum, hominem provectae aetatis vel invitum rapiunt: impositoque diademate, dataque purpura, imperatorem et Augustum salutant. qui Carthaginem profectus, et Maximini odio ab omnibus benigne susceptus, litteras legatosque de sua designatione ad senatum mittit. qui cum in navigatione morati essent, Romani tyrannidis Maximini pertae[s]i defecerunt: et statuis eius eversis, convicia in tyrannum iecerunt. deinde cum temeritatis poe[ni]teret, quod Maximino incolumi nulla eis salutis spes relinqueretur, duos ex senatu Maximum et Albinum duces crearunt. quidam etiam Caesares a senatu appellatos esse ferunt, designationem Gordiani adhuc ignorante. quibus rebus Maximinus cognitis, minas contra senatum spirans, in Italiam contendit. sed ubi Maximum, Albino ad urbis custodiam relicto, contra se adventare didicit, Aquileiam, qua potiri in primis studebat, cum exercitu Maurorum declinavit. Aquileia vero ea fuit, quae nunc Venetiae dicitur. sed civibus 622 fortiter se defendentibus, ab urbe repulsus, et a Maximo acie victus, in suum tabernaculum rediit: ortoque inter ipsius satellites et milites tumultu, egressus, ut eos alloqueretur, impetu illorum una cum filio, quem secum adduxerat, est occisus: natus annos V et LX, unde VI imperavit. Amborum capita amputata, Aquileiensibus ostentata, Romamque missa sunt. Romani vero Maximini caput in foro palo affixerunt, ut omnibus conspicuum esset.

---

Zonaras, ZONARAS HISTORIAE ROMANORUM EXCERPTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/zonaras.html.
