Latin · Level 3 · ~3 min
Hannibal’s Oath
Cornelius Nepos, Hannibal 2.3–5
“Pater meus,” inquit, “Hamilcar puerulo me, utpote non amplius novem annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Karthagine Iovi optimo maximo hostias immolavit. Quae divina res dum conficiebatur, quaesivit a me vellemne secum in castra proficisci. Id cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem ne dubitaret ducere, tum ille ‘Faciam,’ inquit, ‘si mihi fidem quam postulo dederis.’ Simul me ad aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat, eamque ceteris remotis tenentem iurare iussit numquam me in amicitia cum Romanis fore. Id ego iusiurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita conservavi, ut nemini dubium esse debeat, quin reliquo tempore eadem mente sim futurus.”
End of passage
5 quick questions to see what stuck. It takes about a minute, and nothing is timed.