Latin · Level 1 · ~2 min
The Ark on the Sea
Francis Ritchie, Fabulae Faciles, Perseus 1
Haec narrantur a poetis de Perseo. Perseus filius erat Iovis, maximi deorum; avus eius Acrisius appellabatur. Acrisius volebat Perseum nepotem suum necare; nam propter oraculum puerum timebat. Comprehendit igitur Perseum adhuc infantem, et cum matre in arca lignea inclusit. Tum arcam ipsam in mare coniecit. Danae, Persei mater, magnopere territa est; tempestas enim magna mare turbabat. Perseus autem in sinu matris dormiebat.
End of passage
5 quick questions to see what stuck. It takes about a minute, and nothing is timed.