Ancient Greek
Fragment 17
Antipater Tarsensis, Testimonia et Fragmenta. 17
Not analysed yet
Varro de lingua latina VI 1. In hoc (scil. libro) dicam de vocabulis temporum et earum rerum quae in agendo fiunt aut dicuntur cum tempore aliquo ut Sedetur, Ambulatur, Loquontur; atque si qua erunt ex diverso genere adiuncta, potius cognationi verborum quam auditori calumnianti geremus morem. Huius rei auctor satis mihi Chrysippus et Antipater et illi in quibus, si non tantum acuminis, at plus litterarum, in quo est Aristophanes et Apollodorus, qui omnes verba ex verbis ita declinari scribunt, ut verba litteras alia assumant, alia mittant, alia commutent.