Ancient Greek
Fragment 21
Antipater Tarsensis, Testimonia et Fragmenta. 21
Not analysed yet
Cicero Acad. Pr. II 9, 28. Ex hoc illud est natum quod postlabat Hortensius, ut id ipsum saltem perceptum a sapiente diceretis, nihil posse percipi. Sed Antipatro hoc idem postulanti, cum diceret, ei qui affirmaret nihil posse percipi, unum tamen illud dicere percipi posse consentaneum esse, ut alia non possent, Carneades acutius resistebat. ibid. 34, 109. Et tamen illud usitatum et saepe repudiatum refers, non ut Antipater, sed ut ais pressius. Nam Antipatrum reprehensum, quod diceret, consentaneum esse ei, qui affirmaret, nihil posse comprehendi, id ipsum saltem dicere posse comprehendi, quod ipsi Antiocho pingue videbatur et sibi ipsum contrarium.