Ancient Greek
Fragment 46
Antipater Tarsensis, Testimonia et Fragmenta. 46
Not analysed yet
Macrob. I 17, 57. haec est autem de nece draconis ratio naturalis, ut scribit Antipater Stoicus. nam terrae adhuc umidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et umore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodam modo lumen eius eximere: sed divino fervore radiorum tandem velut sagittis incidentibus extenuata exsiccata enecta interempti draconis ab Apolline fabulam fecit.