Ancient Greek · ~3 min
Fragment 80
Antiphon of Athens, Fragmenta 80
Not analysed yet
80. [S. p. 17] ——II 70, 144 ipsorum interpretum coniecturae nonne magis ingenia declarant eorum quam vim consensumque naturae? cursor ad Olympia proficisci cogitans visus est in somnis curru quadrigarum vehi. mane ad coniectorem; at ille: vinces, inquid; id enim celeritas significat et vis equorum. post idem ad Antiphontem, is autem vincare, inquit, necesse est: an non intellegis quattuor ante te cucurrisse? ecce alius cursor (atque horum somniorum et talium 〈interpretationum〉 plenus est Chrysippi liber, plenus Antipatri), sed ad cursorem redeo: ad interpretem detulit aquilam se in somnis visum esse factum; at ille: vicisti; ista enim avi volat nulla vehementius. huic aeque idem Antipho: baro, inquit, victum te esse non vides? ista enim avis insectans alias avis et agitans semper ipsa postrema est.