Ancient Greek
Α.
Aristonicus of Alexandria, Περὶ Σημίων Ὀδυσσείας 7
Not analysed yet
7. αὐτῶν γὰρ σφετέρῃσιν ἀτασθαλίῃσιν ὄλοντο. Citatur hic versus ab Aristonico ad Κ. 205, unde verisimile est, etiam hic notasse eum: ὅτι κατὰ τὸ πλῆρες τὰ τοιαῦτα ἐκφέρει ἑῷ αὐτοῦ, ἐμὸν αὐτοῦ, αὐτῶν σφετέρῃσιν. cf. β. 45. δ. 118. Vides etiam Aristarchum legisse αὐτῶν pro αὐτοί, quod J. La Roche in ed. Odysseae Lips. 1867 in textum recepit. Aristarchi lectionem Eustathius habet 1383, 34. Apollonius agnoscit de pron. p. 79. 131, de constr. p. 62. cf. Lehrs, quaestiones epicae p. 114 seq. Alteram lectionem αὐτοὶ γὰρ σφετέρῃσιν Sengebuschius retulit ad Zenodotum, qui in pronominibus explicandis et diiudicandis longissime aberraverit ab Aristarcho. Versus 7 praeterea legitur Δ. 409, quem Aristarchus ibi expunxit cum duobus praecedentibus, unde sequitur, ut nostro loco fuerit asteriscus, cuius vestigium et Δ. 409 et hic evanuit. Omisit La Roche asteriscum notare in adnotatione sua critica.