Ancient Greek · ~2 min
Book 1, TESTIMONIA.
Babrius, Fabulae Aesopeae 1.1.
Not analysed yet
Pseudodositheus, qui genealogiam Hygini interpretamentis adiectam (p. 65 sq. B.) scripsit ‘Maximo et Apro consulibus’, i. e. anno p. Chr. n. 207 (CIL. III 2 p. 1125), duas Babrii fabulas (84. 140) omnibus verbis opusculo suo recepit, alias sermone pedestri imitatus esse videtur (cf. Hausrath, Unters. zur Überl. der aesop. Fabeln 299). Itaque, si ab eodem interpretamenta omnia scripta sunt auctore, aut ipso a. 207 aut aliquot annis ante vel post a. 20 fabularum Babrianarum conlectio quaedam homuinum manibus terebatur.