Ancient Greek · ~4 min
Book 1, TESTIMONIA.
Babrius, Fabulae Aesopeae 1.9.
Not analysed yet
Avian. fab. epist. ad Theodos. p. Ell: Huius ergo mateniae [fabularum] ducem nobis Aesopum noveris, qui responso Delpphici Apollinis monitus ridicula orsus est ut legeda firmaret. Verum has pro exemplo fabulas et Socrates divinis operibus indidit e poemati suo Flaccus aptavit, quod in se Sub ioconurm communium Specie vide argumenta contineant. Quas Graecis iambis Babrius repetens in duo volumina coartavit, Phaedrus etiam partem aliquam quinque in libellos resolvit. De his eqo ad quadraginta et duas in unum redactas fabulas dedi, quas rudi latinitate compositas elegis sum explicare conatus. Habes erqo opus quo animum oblectes, ingenium excerceas, sollicitudinem leves totumque vivendi ordinem cautus agnoscas. Loqui vero arbores, feras cum hominibus gemere, verbis certare volucres, animalia ridere fecimus, ut pro singulorum necessitatibus vel ab ipsis inanimis sententia profenatur. Avianum Titiani paraphras usum esse probabilius, quam genuino Babrii opusculo (cf. Pauly-Wissowa encycl. ll 2 s. Avianus); e praefatione Titiani ipsa illa petita esse videntur, quae in epistola ad Theodosium data exponit. Unde intellegitur, cur Titiani mentionem non faciat scriptor utique longe recentor.