Ancient Greek · ~4 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1024
Not analysed yet
Seneca de beneficiis IV 7. Natura, inquit, haec mihi praestat. Non intellegis te, cum hoc dicis, mutare nomen deo? quid enim aliud est natura quam deus et divina ratio toti mundo partibusque eius inserta. Quotiens voles, tibi licet aliter hunc auctorem rerum nostrarum compellare: et Iovem illum optimum ac maximum rite dices et Tonantem et Statorem. ——Hunc eundem et fatum si dixeris, non mentieris. nam cum fatum nihil aliud sit quam series inplexa causarum, ille est prima omnium causa, ex qua ceterae pendent. Quaecunque voles illi nomina proprie aptabis vim aliquam effectumque coelestium rerum continentia: tot appellationes eius possunt esse quot munera. cp. 8. Hunc et Liberum patrem et Herculem ac Mercurium nostri putant; Liberum patrem, quia omnium parens sit, quod primum inventa seminum vis est **consultura per voluptatem. Herculem quia vis eius invicta sit, quandoque lassata fuerit operibus editis in ignem recessura. Mercurium, quia ratio penes illum est numerusque et ordo et scientia. Quocunque te flexeris, ibi illum videbis occurrentem tibi. nihil ab illo vacat: opus suum ipse implet.