Ancient Greek · ~4 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1041
Not analysed yet
Lactantius div. instit. VII 3. Stoici naturam in duas partes dividunt: unam quae efficiat, alteram quae se ad faciendum tractabilem praebeat. in illa prima esse vim sentiendi, in hac materiam; nec alterum sine altero posse. Quomodo potest idem esse quod tractat et quod tractatur? Siquis dicat idem esse figulum, quod lutum, aut lutum idem esse quod figulum, nonne aperte insanire videatur? At isti uno naturae nomine duas res diversissimas comprehendunt, deum et mundum, artificem et opus, dicuntque alterum sine altero nihil posse, tanquam natura sit deus mundo permixtus. Nam interdum sic confundunt, ut sit deus ipse mens mundi et mundus sit corpus dei. Quasi vero simul esse coeperint mundus et deus ac non ipse mundum fecerit. Quod et ipsi fatentur alias, cum hominum causa praedicant esse fabricatum. Cf. cp. 4. quamquam in hoc non mediocriter peccant, quod non hominis causa dicunt, sed hominum (scil. mundum fabricatum esse).