Ancient Greek · ~3 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1111
Not analysed yet
Philo de provid. I §25 (p. 13 Aucher). Providet -et homo filiis et armentarius pecoribus et agaso equis et gregi pastor, nauclerus navi et infirmis medicus: ipsa quoque apis sapiens et formica provida est. Haec autem partes sunt et particulae partium universorum, partes tamen sapientes et provide curam habentes. Cuius itaque pars sapiens est ac provida, nonne et totum sapiens erit? Atqui haec omnia, quae recensuimus, habent principium creationis. Quod vero habet principium, incepit; et quod incepit, a quodam initio sumpto incepit. Ab alio ergo principium duxit ille, qui incipiendo factus fuit sapiens ac providus. Ceterum quomodo erit quis providus sine providentia aut sapiens absque sapientia? Si ergo providus et sapiens nemo erit sine providentia vel sapientia, utique fuit ens aliquod providum atque sapiens, a quo initium haec sortita sunt.