Ancient Greek
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1112
Not analysed yet
Philo de provid. I §29 (p. 14 Aucher). In viventis natura profecto datur cogitatio prudens, omnia exornans sapientesque motus efficiens. Quare iis qui corpora intuentur, manifeste patet in iis, quae sensibiliter operantur, motum dari spiritus praemoventis et praevidentis invisibile consilium animae, ut opus instrumentorum operi ipsi inservientium perfectius reddatur. Non alio modo profecto accipiendi sunt et motus illi in orbem terrarum diffusi a providentia; ita ut videamus iuxta providentiae incognitam voluntatem iam evidenter totum peractum. Etenim fieri nequit, ut haec omnia putentur a nullo aut animo aut voluntate profecta esse, cum et ipsae partes minutissimae consilio et instinctu providentiae cuncta exequantur.