Ancient Greek
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1114
Not analysed yet
Philo de provid. I §40 (p. 19 Aucher). Si nec providentia est nec universalis motor, nihil omnino in mundo moveri poterit. Quis enim dicere potest, totius mundi compositio inanimata cum sit, animatos motus fieri posse in natura perfectae creaturae? Quod si non constat, argumenti loco sit civis huius mundi homo ipse, qui tamquam parvus mundus in magno mundo factus est, cum sine anima nequeat corpus actiones suas perficere, nisi prius consilio eius optimo velut amici cuiusdam utatur: quandoquidem postquam praevaluerunt in animo deliberationes invisibiles, visibiliter sequitur sensibilium membrorum officium.