Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1113
Not analysed yet
Philo de provid. I §32 (p. 15 Aucher). Neque enim decet ——partes universi prudentes esse ac providas existimare, eam vero, quae ab initio inest universis, providentiam inter entia creata otiosam ac incuriosam esse, cum ex una universali harmonia ac compositione sint omnia. Quae enim a se invicem pendent, non sine utriusque motu actum sortiuntur. Itaque partes sapientes per acta perfecta, quae oriuntur ex ipsarum symphonia, argumentum praebent et declarationem universae providentiae invisibiliter omnia moventis.