Ancient Greek
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1143
Not analysed yet
Philo de provid. II §56 (p. 84 Aucher). Figura autem mundi, sicut et mundus ipse, -per providentiam globi in formam facta fuit; primum quia omni figura velocius mobilis est et deinde magis necessaria, ne forte remissus (mundus) deorsum ferretur ad immensam vacuitatem, cunctis partibus in suum medium inclinantibus. Sic enim solummodo consistentiam habiturus erat, erga se invicem ad medium tendente aequali orbe. Cf. n. 547sq. (Phys. cap. II §5).