Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1144
Not analysed yet
Philo de provid. II §62 (p. 87 Aucher). Terra occupavit medium, primum quidem, ne abrepta aliquatenus a centro dimoveatur; nam eius nisus ac statio in centrum tendit. Iterum autem, ut ita circumcirca habitetur; in quantum enim perstat, recte omnia super eam stant, cum et ipsa in centrum ferantur. Quo probatur et figuram eius per providentium factam fuisse globosam, quia iam dictam circumhabitationem non patitur alia figura, quod patet ex iis, quae philosophice considerantur de figuris habitationibusque.