Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1147
Not analysed yet
Philo de provid. II §73 (p. 93 Aucher). Fixae (scil. stellae) in causa sunt etiam temperantiae aëris, quia natura sunt frigida compositae, de se liquefacta diffundunt; et iste (aër) dilatatus causa efficitur animalibus generationis faciendae, sicut etiam iam factis respirationis causa comperitur. Ad subtilitatem enim cooperatur multitudo; at ad illud, quod non ex parte, sed totus dilatetur aër, circumlatio periodica.