Ancient Greek · ~3 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1146
Not analysed yet
Philo de Provid. II §67 (p. 90 Aucher). At ex terra vapores ad quid utiles? O mirabilis vir, ex aëre distincta compositio an non est salutifera non animalibus tantum, verum etiam plantis? Immo si oporteat adhuc procedendo asserere, iis quoque qui solida natura secum invicem commixta sunt, causa est ut stent. Animantium inprimis esca est et ciborum omnium potuumque frequentissima. ——Nam quae in corpus recipiuntur, eorum tum ob nauseam tum ob dissolutionem cupiditatum -innumeris fastidium et fatigatio subit. Quod autem per aërem alimentum est, tam vigilem quam dormientem sequitur donum naturae, continuo a iuventute usque ad senium perpetuo conexum; quapropter, si aliquantisper corrumpatur, pestilentiam efficit. Cf. Dio Chrysost. or. XII §30. 31.