Ancient Greek · ~3 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.115
Not analysed yet
Cicero Acad. Pr. II 37 (i. e. Antiochus contra ἀκαταληψίαν disputans). nunc de adsensione atque adprobatione, quam Graeci συγκατάθεσιν vocant, pauca dicemus. ——nam cum vim, quae esset in sensibus, explicabamus, simul illud aperiebatur, comprendi multa et percipi sensibus, quod fieri sine adsensione non potest. deinde cum inter inanimem et animal hoc maxime intersit, quod animal agit aliquid (nihil enim agens ne cogitari quidem potest quale sit), aut ei sensus adimendus est aut ea, quae est in nostra potestate sita, reddenda assensio. -38 sed haec etiam sequuntur, nec memoriam sine adsensione posse con stare nec notitias rerum nec artes; idque quod maximum est, ut sit aliquid in nostra potestate, in eo, qui rei nulli adsentietur, non erit. Ubi igitur virtus, si nihil situm est in ipsis nobis?