Ancient Greek · ~3 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.116
Not analysed yet
Cicero Acad. Pr. II 24 (i. e. Antiochus contra ἀκαταληψίαν disputans). Atque etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium, quod sapientia, cum quid agere incipiat sequatur, idque initium esse naturae accommodatum. Nam aliter adpetitio (eam enim volumus esse ὁρμήν), qua ad agendum impellimur et id adpetimus, quod est visum, moveri non potest. illud autem, quod movet, prius oportet videri eique credi; quod fieri non potest, si id, quod visum erit, discerni non poterit a falso. quomodo autem moveri animus ad adpetendum potest, si id, quod videtur, non percipitur accommodatumne naturae sit an alienum? Itemque si, quid officii sui sit, non occurrit animo, nihil unquam omnino aget, ad nullam rem unquam impelletur, numquam movebitur. Quodsi aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei verum, quod occurrit videri.