Ancient Greek
1.1153 to 1.1154
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1153-1154
Not analysed yet
Cicero de nat. deor. II 14, 37. Scite enim Chrysippus, ut clipei causa involucrum, vaginam autem gladii, sic praeter mundum cetera omnia aliorum causa esse generata; ut eas fruges atque fructus, quos terra gignit, animantium causa; animantes autem hominum, ut equum vehendi causa, arandi bovem, venandi et custodiendi canem. (Ipse autem homo ortus est ad mundum contemplandum et imitandum etc.) . Cicero de nat. deor. II 64, 160. Sus vero quid habet praeter escam? cui quidem ne putesceret animam ipsam pro sale datam dicit esse Chrysippus. qua pecude quod erat ad vescendum hominibus apta, nihil genuit natura fecundius.