Ancient Greek · ~2 min
1.1165 to 1.1166
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1165-1166
Not analysed yet
Cicero de nat. deor. I 47. Vos quidem, Lucili, soletis ——cum artificium effingitis fabricamque divinam, quam sint omnia in hominis figura non modo ad usum, verum etiam ad venustatem apta describere. Cicero de finibus III 18. Iam membrorum, id est partium corporis, alia videntur propter eorum usum a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea, quae sunt intus in corpore, quorum utilitas quanta sit, a medicis etiam disputatur, alia autem nullam ob utilitatem quasi ad quendam ornatum, ut cauda pavoni, plumae versicolores columbis, viris mammae atque barba.