Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1167
Not analysed yet
Lactantius instit. div. II 10. Sed etiam illud explanare tentavit (scil. Hermes) quam subtili ratione singula quaeque in corpore hominis membra formaverit (scil. deus) cum eorum nihil sit, quod non tantundem ad usus necessitatem, quantum ad pulchritudinem valeat. Id vero etiam Stoici cum de providentia disserunt facere conantur et secutus eos Cicero compluribus locis etc. (cf. Lactant. de opificio dei). ibid. nam Stoici animantium fabricam divinae sollertiae tribuunt.