Ancient Greek · ~2 min
1.1179 to 1.1180
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1179-1180
Not analysed yet
Cicero de nat. deor. III 86. At enim minora di neglegunt neque agellos singulorum nec viticulas persequuntur nec si uredo aut grando quippiam nocuit, id Iovi animadvertendum fuit; ne in regnis quidem reges omnia minima curant; sic enim dicitis. Cicero de nat. deor. III 90. Non animadvertunt, inquit, omnia di, ne reges quidem. Quid est simile? Reges enim si scientes praetermittunt, magna culpa est; at deo ne excusatio quidem est inscientiae. Quem vos praeclare defenditis, cum dicitis eam vim deorum esse, ut, etiamsi quis morte poenas sceleris effugerit, expetantur eae poenae a liberis, a nepotibus, a posteris.