Ancient Greek · ~2 min
1.1193 to 1.1194
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1193-1194
Not analysed yet
Cicero de divin. II 41. Ita enim, cum magis properant, concludere solent (scil. Stoici): Si di sunt, est divinatio; sunt autem di; est ergo divinatio. Cicero de legibus II 32. Si enim deos esse concedimus, eorumque mente mundum regi, et eorum numen hominum consulere generi et posse nobis signa rerum futurarum ostendere, non video, cur esse divinationem negem. 33. sunt autem ea, quae posui; ⟨ex⟩ quibus id, quod volumus, efficitur et cogitur.