Ancient Greek · ~4 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1192
Not analysed yet
Cicero de divin. I 38, 82. Quam quidem esse re vera hac Stoicorum ratione concluditur: Si sunt dii, neque ante declarant homimibus, quae futura sint, aut non diligunt homines, aut quid eventurum sit ignorant, aut existimant nihil interesse hominum scire quid sit futurum; aut non censent esse suae maiestatis praesignificare ominibus quae sunt futura, aut ea ne ipsi quidem dii sinificare possunt. At neque non diligunt nos, sunt enim benefici generique hominum amici: neque ignorant ea, quae ab ipsis constituta et designata sunt: neque nostra nihil interest, scire ea quae eventura sunt; erimus enim cautiores, si sciemus: neque hoc alienum ducunt maiestate sua; nihil est enim beneficentia praestantius: neque non possunt futura praenoscere. 83. Non igitur sunt dii nec significant futura. Sunt autem dii: significant ergo. Et non, si significant, nullas vias dant nobis ad significationis scientiam: frustra enim significarent: nec, si dant vias, non est divinatio: est igitur divinatio. 39, 84. Hac ratione et Chrysippus et Diogenes et Antipater utitur. Cf. II 49, 101.