Ancient Greek
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1214
Not analysed yet
Cicero de divin. II 56, 115. Sed iam ad te venio, o sancte Apollo ——tuis enim oraclis Chrysippus totum volumem implevit, partim falsis, ut ego opinor, partim casu veris, ut fit in omni oratione saepissime, partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete et sors ipsa ad sortes referenda sit, partim ambiguis et quae ad dialecticum referenda sint. Cf. ibid. I 19, 37. Collegit innumerabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete auctore atque teste.