Ancient Greek · ~2 min
1.1215 to 1.1216
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.1215-1216
Not analysed yet
Cicero de divin. II 117. (contra Chrysippum disputans, qui multa Apollinis oracula collegerat): Sed -cur isto modo iam oracla Delphis non eduntur, non modo nostra aetate, sed iam diu, iam ut nihil possit esse contemptius? Hoc loco cum urguentur, evanuisse aiunt vetustate vim loci eius, unde anhelitus ille terrae fieret, quo Pythia mente incitata oracla ederet. Lactantius instit. div. I 6. (in Sibyllarum catalogo) tertiam Delphida, de qua Chrysippus loquitur in eo libro, quem de divinatione composuit.