Ancient Greek
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.213
Not analysed yet
Gellius Noct. Att. XVI 8, 9. Sed quod Graeci συνημμένον ἀξίωμα dicunt ——id -tale est: si Plato ambulat, Plato movetur, si dies est, sol super terras est. Item quod illi συμπεπλεγμένον, nos vel coniunctum vel copulatum dicimus, quod est eiusdemmodi: P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphavit et censura functus est et collega in censura L. Mummi fuit. In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera vera sunt, totum esse mendacium dicitur.