Ancient Greek · ~3 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.218
Not analysed yet
Gellius Noct. Att. XVI 8, 12. Est item aliud, quod Graeci διε ζευγμένον ἀξίωμα, nos disiunctum dicimus. Id huiuscemodi est: aut malum est voluptas aut bonum aut neque bonum neque malum est. Omnia autem, quae disiunguntur, pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae ἀντικείμενα Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se adversa esse. Ex omnibus, quae disiunguntur, unum esse verum debet, falsa cetera. Quod si aut nihil omnium verum, aut omnia plurave quam unum vera erunt, aut quae disiuncta sunt non pugnabunt, aut quae opposita eorum sunt contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et appellatur παραδιεζευγμένον; sicuti hoc est, in quo quae opposita non sunt contraria aut curris aut ambulas aut stas. ——possis enim simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere.