Ancient Greek · ~2 min
1.25 to 1.26
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.25-26
Not analysed yet
Quintilianus instit. orat. X 1, 84. minus indulsere eloquentiae Stoici veteres, sed cum honesta suaserunt, tum in colligendo probandoque quae instituerant plurimum valuerunt, rebus tamen acuti magis quam, id quod sane non adfectaverunt, oratione magnifici. id. XII 2, 25. Stoici sicut copiam nitoremque eloquentiae fere praeceptoribus suis defuisse concedant necesse est, ita nullos aut probare acrius aut concludere subtilius contendunt. Cicero de oratore I 11, 50. Etenim videmus, iisdem de rebus ieiune quosdam et exiliter, ut eum, quem acutissimum ferunt, Chrysippm, disputavisse, neque ob eam rem philosophiae non satisfecisse, quod non habuerit hanc dicendi ex arte aliena facultatem.