Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.45
Not analysed yet
Cicero de finibus IV 4, 9. Quid? ea quae dialectici nunc tradunt et docent, nonne ab illis instituta sunt scil. a veteribus)? de quibus etsi a Chrysippo maxime est elaboratum, tamem a Zenone minus multo quam ab antiquis. Ab hoc autem quaedam non melius, quam veteres, quaedam omnino relicta. Cumque duae sint artes, quibus perfecte ratio et oratio compleatur, una inveniendi, altera disserendi, hanc posteriorem et Stoici et Peripatetici, priorem autem illi egregie tradiderunt, hi omnino ne attigerunt quidem.